- CAMALLUM
- CAMALLUMvox Gall. Camail, Italis Camaglio, fuit capitii species, hamulis et maculis contexta, quae totum caput, facie exceptâ, et humerorum superiorem partem operiebat, cuiusmodi passim videre est, in veter. Militum imaginibus, quae in sigillis alibique describuntur, ut apud Edw. Bissaeum Not. ad Uptonum. Huie capitio, siquidem integrum esset, levis galea aptabatur: et si helmus, vel cassis spissior caput tegeret, tum camallum ita cassidi adnectebatur, ut collum humerosque tegeret, et ab adversatiorum ictibus tutaretur. Unde colligitur eam armaturae speciem comallum fuisse, quam hodie Galli Haussecol vocant, nisi quod camallum ex hamulis confectum esset; haussecollum vero ex solido ferro sit compactum. Neque aliter certe Cammallum effictum conspicitur, in torque Ordinis Equestris Camalli seu Histricis dicti, quem Carolus Aurelian. et Vadensis Dux instituit, vide suô locô. Sed et ab iisdem camallis militat ibus nomen mansit epomidi Episcoporum, non humeris modo, ut hodie, sed caput etiam olim, tegenti: ex quo etiamnum capitium eidem annectitur. Vide infra in Camilla. Nominis origmem nonnuili deducunt a camelaucio, de quo infra: et cum hoc non humeros, sed caput solum texisse legatur, mavult Car. du Fresne camallum dictum esse, ex Cap de maille, quasi Capitium ex maculis, in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.